monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 03, 5
Tanti non est bonum, quanti est odium Christianorum. Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus? Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum, aut maledicum, aut impudicum? Christianus vero , quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate compositum est.